1 Quando in regulis alterutrius Tabellae invenitur Olticium 
tie Nobillori vel Totum de Nobiliori, intelligi debet
de illo ex duobus occurrentibus aut concurrentibus Festis
vel Officiis, quod, ad nprmam tituli X prsecedentium 
Rubricarura Uc Fostorum ri'ysstanfia, alteri praeferri debeat.

2 Dominica; quaevis  assignationem perpetuam excludunt cujusvis 
Festi, excepta Dominica inter Circumcisionem et Epiphaniam, in 
qua fit Officium Ssmi Nominis Jesu, et Dominica I post Pentecosten, 
in qua celebratur Festum Ssma Trinitatis, et Dominica ante Kalendas 
Novembris, in qua recolitur Festum D. N. Jesu Christ! Regis. 

3 Vigilias communes, si in aliquam Dominicam inciderint, anticipantur 
Sabbato, juxta Rubricas, etiam sicubi a Duplici I classis occurrenti 
sua die perpetuo impeditse fuerint ; Vigiliae vero privilegiatse ipsa 
die Dominica celebrantur, ut propriis locis habetur.

4 De Octavis, quae non sunt in Breviario Monastico, nihil fit a die 17 
ad 24 Decembris, a Feria IV Cinerum ad Dominicam in Albis, et a Vigilia 
Pentecostes ad Festum SSmae Trinitatis, semper inclusive.

5 De quolibet Duplici majori vel minori, quod a Fes to Duplici I classis 
primario Domini Ecclesise universalis impediatur, nibil fit | de Festo 
hujusmodi, a ceteris Duplicibus I classis impedito, nisi hoc fuerit Domini 
Festum in Dominica quavis aut in Vigilia Epiphaniee occurrens, fit tantum 
Commemoratic ad Laudes.

6 Item de die Octava Simplic vel Memoria ab occurrenti Duplici II classis 
impeditis, fit tantum ad Laudes Commemoratio.

7 Festa tamen alicujus Nationis Dicecesis, Ordinis, Institutl vel particularis 
Ecclesise propria, quas in tota Natione, Dicecesi, Ordine ve' Instituto aut in 
sua particular ecclesia perpetuo impediantur, s: celebrentur sub ritu Duplici 
major: vel minori, reponuntur in proximo sequent! die, quae libera sit a quo 
libet Officio Duplici, a Vigiliis privilegiatis et ab Octavis II ordinis.

8 Si duo Officia ejusdem Persona eodem die occurrant, fit de nobilior juxta 
Rubricas, et omittitur, nis agatur de mysteriis Domini diversis Commemoratio 
alterius. Idem ser vatur in Concurrentia | et in paritate nobilitatis Vesperae 
non dimidiantur, nisi pariter agatur de diversis Domini mysteriis, sed integrae 
dicuntur de prascedenti sine Cominemoratione sequentis. Si tamen aliquod Festum 
Duplex majus aul minus occurrat infra aliquam Octavam communem ejusdem Personae. 
vel in ipsa die Octava, etiam Simplici, Officium fit de Festo sub ritt et cum 
privilegiis ipsi Octavee con venientibus, nisi illud sub altior: ritu sit 
celebrandum ; et additur vel omittitur   Conimemoratio   Octavae, ut supra.

9 Feria VI post Octavam Ascensionis inOccurrentiaetConcurrentia, et Vigilia 
Pentecostes in Concurrentia tantum, Hsdem gaudent privilegiis ac dies infra 
Octavam Ascensionis.

10 Festa Domini et dies Octavae tern Domini, quae in universali Ecclesiae sint 
privilegiatee, in Occurrentia accidentali et in Concurrentia, Dominicae minori 
praeferuntur.

11 De yi I die infra aliquam Octavam nihil fit in II Vesperis, si die sequent! 
per sol vend inn sit Officium de die Octava ; dicuntur autem Integra Vesperae 
vel fit Commemoratio juxta Rubricas, si die sequent! nihil faciendum sit de 
die Octava, vel etiam si concurrens dies VII infra Octavam juxta ordinem tit. 
XIV n. 14 I.)e t'ormnemonuionihiis praescriptum, praeferri debeat diei Octavas, 
in Officio nobiliori commemorandae.

12 Item nihil fit ad II Vesperas de Dominicis post Octavam Epipbanlas vel 
Pentecostes, quae Sabbato anticipari debuerint juxta Rubricas, quamvis Dominica 
sequens commemoranda tantum sit ; eis tamen integra manent privilegia Dominicae 
tam in Occursu, quam in Concursu ad I Vesperas.

13 In Nativitate Domini et tribus sequentibus diebus, in Circuracisione, in 
Officio SSmi Nominis Jesu, et in Epiphania ejusque die Octava, nullafit 
Commemoratio de Dominica pccurrenti, nee etiam, praeterquam in II Vesperis 
Ss. Innocentium et Epiphanise et utrisque Vesperis diei Octavae ejusdem, 
de Dominica concurrent!. Officium tamen SSmi Notninls Jesu tarn in Occursu 
quam in Concursu admittit Commemorationem de Vigilia Epiphanies. Circumcisio 
autem Domini praefertur in Occurrentia cuilibet Festo, etiam Duplici I classis, 
et in Concurrentia non admittit Commemorationem Officii praecedentis, quod 
non ! fuerit Duplex II classis. Dies vero Octava Corporis Christi cedit in 
Occurrentia Festis Duplicibus 1 ; classis primariis Ecclesiae universalis.

14 Infra Octavam Nativltatis Domini, prjrterquam in Officlo Circumcisionis, 
Vesperse usque ad Capitulum dicuntur semper de Octava, sub ritu Officii in 
Concurrentia nobilioris. A Capitulo autem ipsse Vesperre juxta normam consuetam 
fiunt de Officio ex concurrentibus nobiliori, exceptis 11 Vesperls S. Stephani 
Protomartyris, cum Commemoratione alterius, si haec agenda. sit juxta Rubricas, 
sed in paritate nobilitatis fiunt semper de Officio prsecedenti cum Commemoratione 
sequentis.

15 De Festis Adventus, Temporis post Septuageslmam et Quadragesimae, quando a 
nobiliori officio impeditae fuerint, semper fit Commemoratio ad Laudes et in 
Vesperis ; de Feriis vero Quatuor Temporum et 11 Rogationum fit ad Laudes 
tantum. Itemque ad Laudes tantum fit Commemoratio de VigiHis communibus, 
quando agenda est, juxta superiorem tabellani. El tam de Feria quam de 
Vigilia commemoratis, dummodo in eis idem atque In Officio current! non 
habeatur Evangelium, dicitur XII Lectio de Homilia, praeterquam de Feriis 
Adventus extra Quatuor Tempera et de Feriis Temporis post Septuagesimam. 
De VigiHa vero hi Festo DupHci minor! commemorata, ut supra, dicitur 
I et II Lectio de Homiliaj ut tit. VI, n. i dictum est ; in Officio autem 
de die infra Octavam III Lectio dicitur de Homilia juxta Rubricas, 
tit. XXIX De Lectionibus. n. 3.

16 Quando Festum Duplex majus vel minus, vel dies Oclava Duplex majus 
occurrit in Feriis Quatuor Temporum Adventus vel Septembris, I Vespene, 
nisi dicendae sint de Officio concurrent!, erunt de Feria per annum, ut 
in Psalterio, in Adventu ut in Proprio de Ternpore, juxta Rubricas : 
de Festo vero Duplici vel die Octava occurrentibus fit tantum Commemoratio. 
Item Vesperse ipsa Feria Quatuor Temporum ut supra, si non concurrat aliud 
Officium ha bens I Vesperas, dicuntur de Feria, ut in Psalterio et Proprio 
de Tempore, ut supra, cum Commemoratione Festi DupHcis vel diei Octavse. 
Occurrente in Feria II Rogationum Festo Duplici majori vel minori, aut die 
Octava, Vesperse, nisi concurrat aliud Officium de quo fieri debent I Vesperas, 
dicuntur de Feria, ut in Psalterio et Proprio de Tempore, cum Commemoratione 
Festi DupHcis vel diei Octavae. Quando infra aliquam Octavam communem contingat 
fieri Officium de Feria VI et sequent! die de Sabbato Quatuor Temporum, die 
Octava venientepost Sabbatum, Vesperas in Feria VI dicuntur de Feria, ut 
supra, cum Commemoratione diei infra Octavam ex II Vesperis. Si vero dies 
Octava venerit in Sabbato, in Vesperis, ut supra, fit Commemoratio diei 
Octavae ex I Vesperis juxta Rubricas.

17 Commemoratio Omnium Defunctorum Ordinis die 14 Novembris vel, ea impedita 
Dominica vel Festo Duplici I aut 11 classis, prima die sequenti libera ab 
hujusmodi Officiis peragitur, prout in Breviario prsedicta die notatur. 
In eadem Commemoratione Omnium Defunctorum Ordinis Nostri Officium Defunctorum, 
quod in Choro recitatur ritu Duplici juxta Rubricas, extra Chorum non obligat.